- THARE
- THAREfil. Nachor, propter Chaldaeorum idoloatriam, qui tunc ignem praecipue colebant, tum propter obitum filii sui Aran, in Mesopotamiam perrexit, ac in urbe nomine Charan, obiit, A. M. 2114. aetat. 205. Sculptorem eum fuissse, et primum imagines essecisse, adorationi exponendas, Epiph. l. 2. de Haer. refert: et Suidas eidem artis huius inventionem et idoloatrici cultus originem adscribit. hinc probabilius eruditi credunt, illum, post dicessum demum ex Ur, a filio Abramo verum dei cultum edoctum esse. Gen. cl. 11. v. 24. Latine odorans, spirans, aut abigens. Vide Augustin. de Civ. Dei, l.. 16. c. 13. Deillo sic Epiphanius praefatus, Haer. l. 1. §. 6. Ναχὼρ δὲ γεννᾷ τὸν Θάῤῥα ἐντεῦθεν γέγονεν ἀνδριαντοπλασία ἀπὶ πηλουργίας καὶ κεραμικῆς ἐπιςήμης, διὰ τῆς τȏυ Θάῤῥου τούτου τέχνης, Nachor genuit tharam: tum simulacra ficta sunt figulinô opere, ex argilla, artifice Tharâ. Nempe, cum sub avo eius Sarugo Pictura incepisset Idololarriae adhiberi, iam Statuaria quoque in superstitionem vocata est. Huiusmodi varo statuas Α᾿νδριάντας ςηλῶν vocatCedrenus, lapides informes et impolitas statuas, quum διάθρωσις et ars affabre caelandi nondum exstiterit. Sanchuniathon Βαιτύλια vocat apud Eusebium, Praepar. Euang. l. 1. Bochartus vertit lapides unctos. Sane non ita multo post Iacob lapidem, quem pro cervicali supposuerat capiti, ἔςηϚεν αὐτὸν ςηλὴν, erexit in statuam, et effudit oleum in summitatem eius: et vocavit nomen loci Bethel, Οἶκος Θεοῦ, Domus Dei, Gen. c. 28. v. 18. Unde Baetylorum nomen. vide Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. IV. ubi de Idololatriae vetustate, et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.